- STEINA vulgo STEIN
- STEINA, vulgo STEINoppid. Helvetiae in Turgea ad Rheni ex lacu Cellensi egressum, non longe situm: ex ruinis Burgi, antiquitus Romani praesidii, sed ab Alemannis vastati, in altera Rheni ripa, aedificatum fuisse, Romana docent monimenta, et ingentes murorum ruinae, per totum eius collis, ubi Burgum fuerat, circuitum, usque ad vicum Eschentz, in cuius templo et castri antiqui ruderibus, mutilata cernitur inscriptio Caio Caesari facta, Ioh. Bapt. Plantinus Helvet. nov. ant. Burgus praefatus Gaunodunum Ptolemaei est: Steina autem sub Ottone I. muris cingi coepit a Burcardo Sueviae Duce A. C. 966. contra Hungarorum excursiones. Prope id dein in monte Duello Hedvigis uxor Ducis Coenobium Benedictinorum condidit, cuius primus Abbas fuit Wazemannus: sed id Steinam translatum est, A. C. 1005. A Sueviae Ducibus oppidum pervenit ad Barones de veteri Clinga, qui arcem supra Steinam hohe Klingen exstruxêre. Dein ad Clingenbergios devolutum, qui libertatem civibus aurô vendiderunt: tandem Tigurinis se, salvis suis iuribus, A. C. 1484. subiecit, qui praefectum Coenobio mittunt. Cives autem proprios Magistratus habent, sed Tigurinorum edictis tenentur, iisque militant, verum sub propriis signis, Stumpf. Simler. de Rep. Helvet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.